News

Shark Tank Star Kevin O’Leary Judges Six Harvard Startups at HBS Competition

News

The Return to Test Requirements Shrank Harvard’s Applicant Pool. Will It Change Harvard Classrooms?

News

HGSE Program Partners with States to Evaluate, Identify Effective Education Policies

News

Planning Group Releases Proposed Bylaws for a Faculty Senate at Harvard

News

How Cambridge’s Political Power Brokers Shape the 2025 Election

CRIMSON PLAYGOER

Leslie Howard Offers a Sensitive and Delicate Hamlet, With Real Humor

NO WRITER ATTRIBUTED

Mostellariam Plauti in theatre Sanders heri vidimus et omnes condiscipulos nostros snadere hortarique volumus ut vel hodie vel cras videant. Argumentum tamen huius fabulae vix necesse est nobis eloqui quippe quae simillima sit paene omnibus Plauti comediis; Philolaches enim, adulescens Athenaeus, absente patre amantem suam manumittit atque grandem impendit pecuniam. Pater Theopropides revenit. Tranio, servus et omnium actorum maxime alacer, hunc ludificatur, Philolachi succurrit. Terribilem larvam dicit domum Theopropides nune habitare. Mox tamen pater cognescit quid sit verum, nee minus filio dat veniam. Itaque, cum aulaeum tollitur, nemo histrionum non est felix et contentus.

Tota fabula iocorum est plena, qua de causa videbitis et professeres doctors et studiosos pueros perpetuo risu pulmones agitare. Histriones autem sunt omnes ad fabulam huius modi agendam aptissimi, nam minima cum difficultate Latine loquuntur, gestus vehementissimos faciunt, etiam saltare possunt. Ille quidem quie et Scaphae et Phanisci partes agit, videtur reapse saltatrix Romana esse. Et qui partes senum agunt, re vera ad similitudinem accedunt, baculis suis innituntur, barbas suas permulcent; qui partes invenum agunt, maxime iuveniles esse videntur--fervidi, ebriost, prodigi. Practerea enm personas et omne proscaenium theatre Romano simillimum spectabitis ac tibias audietis, putabitis ves non Cantabrigiae in Aula Memoriae sedere sed Romae ipso saecule ultimo ante Christum natum esse et veram Plauti comoediam ante oculos habere.

Want to keep up with breaking news? Subscribe to our email newsletter.

Tags